monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres no ed. text <<< >>> XLIII De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XLII Ut post Completorium nemo loquatur
1 Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: 2 si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 3 non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur. 4 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 5 Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 6 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, 7 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. 8 Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat - 9 excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 10 quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.104 csg916.98
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik