monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24 > 52 > 37 > 60 > 29 > 36 > 68 > 2 > 35 > 3 > 45 > 41
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XL De mensura potus no ed. text <<<     >>> XLII Ut post Completorium nemo loquatur no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres

1 A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent. 2 A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; 3 reliquis diebus ad sextam prandeant; 4 quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. 5 Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. 6 Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant. 7 In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; 8 ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 9 Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.103 csg916.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik