monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXIX De mensura ciborum no ed. text <<<     >>> XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XL De mensura potus

1 Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; 2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 3 Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. 4 Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. 5 Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. 6 Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7 quia vinum apostatare facit etiam sapientes. 8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.101 csg916.95

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik