monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22 > 19 > 10 > 54 > 14 > 9 > 28 > 38
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXVII De senibus, vel infantibus no ed. text <<< >>> XXXIX De mensura ciborum no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXXVIII De hebdomadario Lectore
1 Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. 2 Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, 3 et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; 4 et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum. 5 Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. 6 Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; 7 si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. 8 Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; 9 nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere. 10 Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. 11 Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat. 12 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.97 csg916.91
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik