monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24 > 52 > 37 > 60 > 29 > 36
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXV De septimanariis coquinae no ed. text <<< >>> XXXVII De senibus, vel infantibus no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXXVI De infirmis Fratribus
1 Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, 2 quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, 3 et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. 4 Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; 5 qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. 6 Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur. 7 Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. 8 Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur - sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. 9 Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant. 10 Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.94 csg916.89
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik