monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 59 > 34
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXIII Si quid debeant Monachi proprium habere no ed. text <<< >>> XXXV De septimanariis coquinae no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXXIV Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere
1 Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. 2 Ubi non dicimus ut personarum - quod absit - acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 3 ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, 4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; 5 et ita omnia membra erunt in pace. 6 Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; 7 quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.90 csg916.85
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik