monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24 > 52 > 37 > 60 > 29 > 36 > 68 > 2 > 35 > 3 > 45 > 41 > 33
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXII De ferramentis, vel rebus Monasterii no ed. text <<<     >>> XXXIV Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXXIII Si quid debeant Monachi proprium habere

1 Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, 2 ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, 3 neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, 4 quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate; 5 omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. 6 Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat. 7 Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; 8 si non emendaverit, correptioni subiaceat.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.88 csg916.84

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik