monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 32
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXXI De Cellarario Monasterii no ed. text <<< >>> XXXIII Si quid debeant Monachi proprium habere no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXXII De ferramentis, vel rebus Monasterii
1 Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 2 et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. 3 Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. 4 Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; 5 si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.87 csg916.83
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik