monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22 > 19 > 10 > 54 > 14 > 9 > 28
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXVII Qualiter debeat esse sollicitus Abbas circa excommunicatos no ed. text <<< >>> XXIX Si debeant iterum recipi fratres exeuntes de Monasterio no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXVIII De iis, qui saepius correcti non emendantur
1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. 2 Quod si nec ita correxerit, aut forte - quod absit - in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: 3 si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, 4 et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam - quod maius est - suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5 ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6 Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, 7 et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, 8 ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.81 csg916.78
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik