monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXIV Qualis debet esse modus excommunicationis no ed. text <<< >>> XXVI De iis, qui sine iussione Abbatis iunguntur excommunicatis no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXV De gravioribus culpis
1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3 Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.77 csg916.74
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik