monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21 > 4 > 43 > 72 > 40 > 55 > 61 > 20 > 5 > 24
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXIII De excommunicatione culparum no ed. text <<< >>> XXV De gravioribus culpis no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXIV Qualis debet esse modus excommunicationis
1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. 3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5 Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6 ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.76 csg916.73
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik