monumenta.ch > Tacitus > 11 > 51 > 18 > 69 > 3 > 15 > 12 > 50 > 6 > 23
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXII Quomodo dormiant Monachi no ed. text <<<     >>> XXIV Qualis debet esse modus excommunicationis no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXIII De excommunicatione culparum

1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.75 csg916.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik