monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XXI De Decanis Monasterii no ed. text <<< >>> XXIII De excommunicatione culparum no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXII Quomodo dormiant Monachi
1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. 3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. 5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. 7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.73 csg916.71
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik