monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 49 > 46 > 44 > 21
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XX De reverentia orationis no ed. text <<<     >>> XXII Quomodo dormiant Monachi no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XXI De Decanis Monasterii

1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. 5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in loco eius qui dignus est surrogetur. 7 Et de praeposito eadem constituimus.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.72 csg916.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik