monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22 > 19
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XVIII Quo ordine Psalmi dicendi sunt no ed. text <<< >>> XX De reverentia orationis no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XIX De disciplina psallendi
1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. 3 Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4 et iterum: Psallite sapienter 5 et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.70 csg916.69
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik