monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 56 > 17
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XVI Qualiter divina Opera per diem agantur no ed. text <<< >>> XVIII Quo ordine Psalmi dicendi sunt no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XVII Quot Psalmi per easdem Horas dicendi sunt
1 Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus. 2 Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3 hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. 4 Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas. 5 Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. 6 Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur. 7 Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. 8 Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae. 9 Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.62 csg916.62
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik