monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XV Alleluia quibus temporibus dicatur no ed. text <<<     >>> XVII Quot Psalmi per easdem Horas dicendi sunt no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XVI Qualiter divina Opera per diem agantur

1 Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. 2 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, 3 quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. 4 Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. 5 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.61 csg916.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik