monumenta.ch > Tacitus > 11 > 51 > 18 > 69 > 3 > 15
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, XIV In natalitiis Sanctorum qualiter Vigiliae agantur no ed. text <<<     >>> XVI Qualiter divina Opera per diem agantur no ed. text

Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput XV Alleluia quibus temporibus dicatur

1 A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. 2 A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. 3 Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. 4 Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
Benedictus Nursianus HOME

csg914.60 csg916.60

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik