monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1 > 25 > 58 > 16 > 13 > 4 > 39 > 2 > 12 > 70 > 62 > 6 > 47 > 31 > 42 > 26 > 22 > 19 > 10
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, IX Quot Psalmi dicendi sunt nocturnis horis no ed. text <<< >>> XI Qualiter Dominicis diebus Vigiliae agantur no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput X Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus
1 A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, 2 excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. 3 Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.52 csg916.54
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik