monumenta.ch > Benedictus Nursianus > 8
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti no ed. text, VII De humilitate no ed. text <<< >>> IX Quot Psalmi dicendi sunt nocturnis horis no ed. text
Benedictus Nursianus, Regula Benedicti, Caput VIII De Officiis divinis in noctibus
1 Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, 2 ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. 3 Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur. 4 A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.
Benedictus Nursianus HOME
csg914.49 csg916.51
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik