monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16 > 7 > 27 > 2 > 19 > 16 > 30 > 20 > 29 > 17 > 20 > 24 > 14 > 12 > 20 > 14 > 13 > 14 > 24 > 24 > 17 > 13 > 23 > 16 > 13 > 6 > 15 > 11 > 9 > 26 > 8 > 10 > 25 > 9 > 26 > 12 > 12 > 9 > 18 > 26 > 31 > 18 > 6 > 18 > 16 > 22 > 17 > 20 > 14 > 28
Beda, Martyrologium, 10, F. VI KALEND. NOVEMB. <<<     >>> A. IV KALEND. NOVEMB.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 10, G. V KALEND. NOVEMB.

1 Natale sanctorum apostolorum, Simonis Chananaei, qui et Zelotes scribitur, et Thadaei, qui etiam Iudas Iacobi legitur, et alibi appellatur Lebbaeus, quod interpretatur corcuculus. E quibus Thadaeus apud Mesopotamiam, Simon vero apud Aegyptum traditur praedicasse: inde simul Persidam ingressi, cum fidei innumeram gentis illius multitudinem subdidissent, et Ecclesiam Dei late iam fundatam viderent, martyrium ibi cursu temporis explentes, beato certamine consummaverunt, honorifice sepulti a populis Christianis, quos Domino ipsi genuerant. Romae sanctae Cyrillae, filiae Decii Caesaris, quae a Claudio principe iugulata est gladio, et sepulta a Iustino presbytero, cum matre sua, iuxta sanctum Hippolytum. Item sancti Fidelis martyris.
Beda Venerabilis HOME