monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12 > 12 > 15 > 10 > 2 > 18 > 26 > 29 > 9 > 28 > 18 > 22 > 23
Beda, Martyrologium, 1, A. XI KALEND. FEBR. <<<     >>> C. IX KALEND. FEBR.

Beda Venerabilis, Martyrologium, 1, B. X KALEND. FEBR.

1 Romae sanctae Emerentianae virginis et martyris, quae erat collactanea sanctae Agnetis, et dum oraret ad sepulcrum eius, ut eam a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Et in Mauritania, civitate Neocaesareae, natale sancti Severiani, et Aquilae uxoris eius, ignibus combustorum; in Philippis beati Parmenae diaconi, qui unus fuit de septem diaconibus. Qui traditus gratiae Dei a fratribus, iniunctum officium praedicationis plena fide consummavit, martyrii gloriam adeptus, Philippis quievit.
Beda Venerabilis HOME