Beda Venerabilis, De orthographia, {s}
| 1 | super praepositio modo ponitur pro de, ut multa super Priamo rogitans, super Hectore multa. |
| 2 | modo et pro praepositione pro, ut nihil super imperio moueor. |
| 3 | et pro insuper et amplius, ut cui neque apud Danaos usquam locus et super ipsi D(ardanida)e i(nfensi) p(oenas) c(um) s(anguine) p(oscunt)?. |
| 4 | et pro desuper, ut haec super e uallo conspectant Troes. |
| 5 | et pro superest, ut ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli. |
| 6 | interdum et ultra significat, ut super et Garamantas et Indos / proferet imperium. |
| 7 | sub praepositio significat modo supra, ut corpora saltu / subiciunt in equos (id est, supra iaciunt); modo praepositionem in, ut namque sub ingenti lustrat dum singula templo (id est, in templo). |
| 8 | significat et prope, ut classemque sub ipsa / Antandro. |
| 9 | ponitur nonnumquam et pro clam, ut subripuit (id est, clam rapuit). |
| 10 | similis sum tui moribus, similis tibi facie. |
| 11 | studio tui feci, id est dum studeo tibi; studio tuo feci, id est te studente. |
| 12 | sartrix uel sertrix est quae sarcit; sarcinatrix quae sarcinas seruat. |
| 13 | subigo hostem perfectae formae est; subigito frequentitiuae. |
| 14 | salubre ad locum refertur et ad cibum; salutare consilium est. |
| 15 | ita salubre non necet, salutare prodest. |
| 16 | supellex, sanies, socordia, sitis, et in neutro sulphur, scrupulum, sinapi, siler, singularia tantum sunt; sed Virgilius, sulphura uiua, et Terentius masculine scrupulum rettulit. |
| 17 | sentes (id est, spinae) et sarcinae (cum uasa significant) et sarcinae (id est, auxilia) et scopae et scalae et salinae et in neutro sponsalia semper pluralia; sed nostri scalam dixerunt. |
| 18 | sponte mea uenio non habet plurales casus. |
| 19 | si amem, ames, amet declinatio est uerbi coniunctiui, sicut cum dicimus cum amem, ames, amet. |
| 20 | Scylla habet nomen a spoliando siue uexando nautas; spolio enim et uexo Latine, Graece dicitur scyllo. |
| 21 | sanno, sannis, sannui. |
| 22 | hoc sannium, querela. |
| 23 | sors, sortis et sors, sordis dicitur. |
| 24 | Ambrosius: mundat uasa, ne sors aliqua uini gratiam decoloret, tametsi negant quidam sordem nominatiuum singularem habere. |
| 25 | si uel etsi nonnumquam indicatiuum uerbum trahunt. |
| 26 | Gregorius: frusta miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. |
| 27 | item: quae etsi ad perfectionem non permanent, fidem tamen tenent. |
| 28 | sensus nomen est quartae declinationis; et sensus participium est praeteriti temporis a uerbo passiuo, quod est sentior. |
| 29 | cuius etiam perfectum est sensus sum, es, est non sentitus. |
| 30 | secturus, non secaturus, a uerbo quod est seco. |
| 31 | scamma sunt quae lectis altioribus apponuntur; scabelli qui lectis paruulis uel sellis ob ascensum apponuntur. |
| 32 | scabellum autem et subpedaneum dicitur, quod sub pedibus sit. |
| 33 | sterceratos agros, non stercoratos dicas, quibus stercus ad fecundandum infertur. |
| 34 | sollemne cum dicis siue scribis, m sequenti syllabae conectis. |
| 35 | somnium smiliter. |
| 36 | saeuus, saeuio, saeui, sauisti, per ae diphthongon; sero, seui, seuisti, per e simplicem. |
| 37 | sagena per e cum retia significat; sagina per i pastum et pinguedinem. |
| 38 | sol utroque numero declinatur. |
| 39 | sed singulariter sol ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus in quibus sol totum inluminat polum. |
| 40 | nonnulli tamen ueterum ipsa carmina soles nominauere, sicut Horatius in principio cuiusdam uoluminis ita exorsus est: soles meos omni ecclesiae uestrae commendo. |
| 41 | et Maro: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles. |
| 42 | secundum praepositio est imitationis, post temporis siue ordinis. |
| 43 | segnities uitii est, segnitia frigoris. |
| 44 | subscribo epistolis; supplico similiter, ut supplico diuinae pietati. |
| 45 | simplex ablatiuum et in i et in e mittit, genetiuum pluralem in um et in ium; ut ab hoc simplice et simplici, horum simplicum et simplicium. |
| 46 | suauis ablatiuum casum in e at in i mittit. |
| 47 | stachys Graece, Latine spica. |
| 48 | sandalin Graece, neutro genere; caliga Latine. |
| 49 | sertum et corona ex uno Graeco transferuntur, id est στέφανος. |
| 50 | solium proprie sedes regalis est, unde Graece basilicos, thronos, uocatur. |
| 51 | senex et senior superlatiuum gradum non habent. |
| 52 | sobrius nec comparatiuum recipit nec superlatiuum, sed pro his dicimus magis sobrius et maxime sobrius. |
| 53 | senecta et senium duo nomina senectutis sunt et discernuntur a Graecis, apud quos aliud nomen habet grauitas post inuentutem, aliud post ipsam grauitatem ueniens ultima aetas. |
| 54 | nam presbyter dicitur grauis, et geron senex. |
| 55 | quia uero in Latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium. |
| 56 | haec Augustinus. |
| 57 | at Gregorius, undecima uero 'inquit' est aetas quae decrepita uel ueterana dicitur, unde Graeci ualde seniores non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plusquam senes esse insinuent quos prouectiores uocant. |
| 58 | suspiro uerbum trahit nomen datiui casus et accusatiui, ut suspiramus patriae caelesti et suspiramus regnum dei, et praepositione addita, suspiramus ad uitam immortalem. |
| 59 | subducimus et quae retro subtrahimus et quae in promptu offerimus. |
| 60 | supremus, summus, et ultimus et superiorem et inferiorem significat. |
| 61 | super est quod eminet; supra quod substratum aliquid habet; subter est quod re aliqua superiore premitur; subtus quod demissum altius non tangitur. |
| 62 | seruitium multitudo est seruorum, seruitus condicio seruiendi. |
| 63 | sed ueteres indifferenter seruitium et pro seruitute posuerunt. |
| 64 | sinapi, sicut et gummi, Graecum est; et Plautus dixit, teritur sinapi, cuius genetiuus cum s profertur. |
| 65 | ceteri casus similes sunt nominatiuo. |
| 66 | sibilus dici oportet. |
| 67 | Virgilius: nam neque me tantum uenientis sibilus austri. |
| 68 | sed et neutro genere quidam dixerunt, ut Cornelius Seuerus, et sua concordant sibila saeua dracones. |
| 69 | et Macer, theriacon, longo resonantia sibila collo. |
| 70 | sal et masculino genere et neutro dicitur. |
| 71 | saturitas in cibo tantum dicitur, in ceteris uero satietas; sed Virgilius: odiis exsaturata quieuit. |
| 72 | simiam auctores dixerunt etiam in masculino genere. |
| 73 | strigem hanc in significatione auis dicas; striga autem castrense uocabulum est, interuallum turmarum significans in quo equi stringuntur. |
| 74 | unde etiam strigosi dicuntur corpore macilento. |
| 75 | stirps in significatione subolis feminino genere dicitur; sed cum materiam significat, masculino modo: stirpem recisum. |
| 76 | dixerunt tamen etiam in significatione subolis masculino genere, ut Pacuuius: qui stirpem occidit meum. |
| 77 | sero rumores (id est, diuulgo) {serui}; sero fruges, seui; sero (id est, claudo), unde sera dicta, seraui. |
| 78 | Terentius: tutaui atque obseraui ostium. |
| 79 | suffragor, non suffrago; et suffragatus sum, non suffragaui. |
| 80 | sorbeo, sorbui, non sorpsi. |
| 81 | somnio, non somnior; et somniaui, non somniatus sum. |
| 82 | sanguis est dum manet; effusus uero cruor. |
| 83 | sumimus ipsi, accipimus ab alio. |
| 84 | sic cui damus, dicendum accipe; cum permittimus ipsi tollere, dicendum sume. |
| 85 | scorpio bellica res est, at scorpius animal. |
| 86 | scribo, scripsi, scriptum: cum uocalis sequitur, b debet esse; cum consonans, p. |
| 87 | sacer et uenerandus et execrandus. |
| 88 | Virgilius: auri sacra fames. |
| 89 | suffragia populi et quae honorant dicuntur et quae damnant. |