Beda Venerabilis, De orthographia, {o}
| 1 | organum unius musici proprie nomen est, sed generaliter omnia musicorum uasa organa possunt dici. |
| 2 | Iohannes Constantinopolitanus episcopus: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, id est citharam, psalterium, lyram, et cetera. |
| 3 | organarius autem est qui utitur organo. |
| 4 | obryza, obryzae genere feminino; et obryzum, obryzi neutro. |
| 5 | origo, originis initium est; origo, origonis neutrum est, ut est uelum nauis, et habet in plurali numero origona. |
| 6 | obtineo laudem et impetro ex uno Graeco uenit ἐπιτυγχάνω. |
| 7 | obiurgo, increpo, corripio, ex uno Graeco transferuntur ἐπιπλήσσω. |
| 8 | omelia Graecum est; Latine sermo uel colloquium. |
| 9 | otium et silentium ex uno Graeco uenit, id est ἡσυχία. |
| 10 | ordibor et ordiar telam, utroque modo dixerunt. |
| 11 | ostrea feminino genere, non ostreum neutrali. |
| 12 | ocimum consuetudo neutraliter dicit; sed Aemilius Macer ait: inter praeteritas numerabitur ocimus herbas. |
| 13 | ordior hanc rem, et ingredior, et incipio ex uno Graeco uenit, quod est ἄρχομαι. |
| 14 | onus iumentorum, sarcina est hominum. |
| 15 | optumates, qui Graece dicuntur πρωτοπολῖται, pluraliter solum proferuntur. |
| 16 | oblitus nostri, non nos; ueteres tamen et hoc modo dixerunt. |
| 17 | oliua arbor est, olea fetus, oleum liquor. |
| 18 | odi, odisti, odit, odimus, odistis, oderunt: et praesenti tempore et praeterito perfecto sic declinatur. |
| 19 | ideo defectiuum dicitur. |