Beda Venerabilis, De orthographia, {l}
| 1 | large et largiter: Iulius Modestus utrumque recte dici ait, sed large esse qualitatis, largiter quantitatis. |
| 2 | libidinosus a libidine per b. |
| 3 | liuidus a liuore per u proferendus. |
| 4 | larba per b. |
| 5 | ludificor stultum et deludor, quod uenit ex uno Graeco ἐμπαίζω. |
| 6 | praeterito perfecto ludificatus sum, ueteres uero ludificaui dixerunt. |
| 7 | labium superius dicitur, labrum inferius; rostrum nonnisi quod incuruum est. |
| 8 | latere et absconsum esse aliquid dicimus et late patere. |
| 9 | Virgilius: et scuta latentia condunt. |
| 10 | lepus animal est, lepos iucunditas uoluptatis; unde et gratum aliquid lepidum dicimus. |
| 11 | limen aedium est, limes regionum. |
| 12 | largitas humanitatis est, largitio ambitionis. |
| 13 | ligat quis uinculo, legat testamento. |
| 14 | loqui hominis est, obloqui obtrectatoris, sicut obicit opponit; adloqui persuadentis hortantisque uel iubentis, eloqui oratoris. |
| 15 | Laurentius Caelius et talia plura, quae nominatiuum casum in ius habent, genetiuum singularem et nominatiuum pluralem in duplicem i mittunt, uocatiuum singularem in simplicem i, ut hic Laurentius Caelius, huius Laurentii Caelii, hi Laurentii Caelii, o Laurenti Caeli. |
| 16 | sic et hic filius, huius filii, hi filii, o fili. |
| 17 | aut certe uocatiuum in ie, ut hic impius, huius impii, o impie. |
| 18 | notandum sane in actibus apostolorum, ubi Cornelius uidit angelum dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli. |
| 19 | hic uocatiuus in Latino recte per simplicem i profertur, in Graeco autem per ie, Cornelie, scriptum est. |
| 20 | limus, lux, labes, letum, pluralem numerum non habent. |
| 21 | liberi, quando filios significant, et latebrae singularem non habent. |
| 22 | lac, liquamen, lenticula, lens, singularia semper. |
| 23 | locus singulariter masculinum, pluraliter haec loca. |
| 24 | luter Graecum masculini generis, Latinum labrum. |
| 25 | luceo et lugeo in eundem perfectum deueniunt, luxi. |
| 26 | libero te periculo, liberor molestia. |
| 27 | lino facit perfectum linui et liniui. |