Beda Venerabilis, De orthographia, {i}
| 1 | intempesta nox est media nox, quando quiescendum est, hinc utique dicta, quia inoportuna est actioni uigilantium; tempestiuum enim ueteres dixerunt oportunum et intempestiuum inoportunum ducto a tempore uocabulo, non a perturbatione aeris, quae consuete tempestas uocatur, quamquam isto uerbo licenter utantur historici, ut dicant ea tempestate quod uolunt eo tempore intellegi. |
| 2 | inmaturitas nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est oportunum ut agatur aliquid uigilando; quod etiam uulgo dici solet hora inportuna, Graece ἀωρία. |
| 3 | praeueni inmaturitate ἐν ἀωρίᾳ. |
| 4 | nihil uero interest ad sententiam, utrum inmaturitate an in inmaturitate dicatur, quomodo nihil distat, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu an in galli cantu. |
| 5 | iuuentus sicut et senectus plurali numero non flectitur. |
| 6 | iuuenis et iuuenior non recipiunt superlatiuum, sicut nec senex et senior; solent autem iunior et senior ad se inuicem dici minor et maior, etsi neuter ipsorum senili accessit aut propinquauit aetati. |
| 7 | Ambrosius: iunior est herbis sol, iunior faeno. |
| 8 | interior et intimus non habent positiuum gradum; inferior et infimus similiter. |
| 9 | ipsum neutro genere dicendum non ipsud, ut illud et istud, quoniam ueteres nominatiuum masculinum non ipse dicebant sed ipsus. |
| 10 | inpingo facit perfectum inpinxi et inpegi. |
| 11 | inmunes periculi et inmunes a periculo. |
| 12 | indigus et prodigus per unum u scribenda; indiga et prodiga sine u. |
| 13 | Augustinus: auaritia pecuniam congregat, luxuria spargit, ista indiga, illa prodiga. |
| 14 | incredibile quod credi non potest; incredulus qui credere non uult. |
| 15 | in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui praeponitur auget, ut increpuit, insonuit, infregit; modo idem quod non, ut inualidus, infirmus; modo ponitur pro eo quod est inter, ut benedicta tu in mulieribus; modo pro aduersus ut, duo in tres et tres in duos diuidentur; modo pro spatio temporali, cum significat usque, ut dicimus, a mane in noctem, at uolumus intellegi usque in noctem. |
| 16 | interest et refert producta re unum idemque significat, quod Graece dicitur διαφέρει. |
| 17 | dicimusque ita interest mea et refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra interest et refert illorum. |
| 18 | impleor uini et uino. |
| 19 | inuado te et in te; intueor te et in te; incurro te et in te. |
| 20 | incurri et incucurri. |
| 21 | inuideo diuitem, inuideo ei pulchritudinem. |
| 22 | iratus ex offensa est, iracundus natura; itaque ira repentino motu nascitur, iracundia perpes uitium est. |
| 23 | ignis ablatiuum casum et in e et in i mittit. |
| 24 | iuga montium pluraliter semper, iugum enim iumentorum; sed Virgilius, hoc superate iugum. |
| 25 | intestina et incunabula pluralia tantum. |
| 26 | ius, id est aequitas, non habet pluralem nisi iura tantum. |
| 27 | iocum singulariter neutrale, pluraliter hi ioci et haec ioca. |
| 28 | instar illius rei dicere debemus, non ad instar. |
| 29 | inluuies sordium est, ingluuies uentris: illud a non lauando, hoc ab ingluendo dictum. |
| 30 | iuuentus multi inuenes dicuntur; iuuentas unius hominis, aetas; Iuuenta ipsa dea ut Graeci dicunt aut poetae Iunonis filia, uxor Herculis, a qua Iunium mensem appellatum in libris fastorum legimus. |
| 31 | insita arbor est cui incisae alienum germen includitur; adsita cui incolumi aliud quod sustineat adiungitur. |
| 32 | inuideo tibi diuitiis, non diuitias. |
| 33 | inermus facit pluralem inermi, inermis pluralem inermes. |
| 34 | illius similis ad mores refertur, illi similis ad uultum. |
| 35 | inuidus qui inuidet; inuidiosus qui inuidiam sustinet. |
| 36 | idem correpte neutrum; idem producte masculinum in utroque numero. |
| 37 | interpretor, et quae deriuantur siue declinantur ab eo, per simplicem e scribenda. |
| 38 | inberbi dicuntur, non inberbes. |
| 39 | sic etenim Varro, inberbi iuuenes, sed et Cicero inberbum dixit, non inberbem; Titus Liuius autem inberbis singulariter. |
| 40 | imputribile per m scribendum, non per n; impono similiter et huiusmodi similia; immitto, non inmitto; irrigo, non inrigo; impleo, non inpleo; immundus, non inmundus. |
| 41 | inquilini non habentes propriam domum, sed habitantes in alieno. |
| 42 | incolae siue aduenae utique aduenticii perhibentur, quae cuncta ex uno Graeco, quod est πάροικος in sacris litteris interpretata habemus. |
| 43 | ex his deriuantur nomina incolatus et inquilinatus. |
| 44 | trahit autem inquilinus, sicut et peregrinus, nonnumquam nomen datiui casus, ut Augustinus de reprobis, sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terrae, sed populo dei. |
| 45 | imponere est rem aliquam, siue corporalem seu incorporalem, alteri rei superponere; sed et imponere pro fraudem facere aliquando dicitur, unde impostura uocatur, cum argentum uel aurum uiliori metallo adulteratur, et qui hoc facit impostor uocatur. |
| 46 | unde etiam uulgo qui aliquid fraudis facit aut simulationis impostor solet appellari. |
| 47 | Gregorius papa: coepit illum simulatorem et uerbo rustico impostorem clamare. |
| 48 | unde habes in sacra scriptura: quare imposuisti mihi? nonne pro Rachel seruiui tibi?. |
| 49 | et in regum: quare imposuisti mihi? tu es enim Saul, hoc est quare me simulatione decipere et fraudem facere uoluisti? et Augustinus: et ideo sibi miser imponit; sibi enim fraudem facit qui perdit meliora amando peiora. |