Beda Venerabilis, De orthographia, {h}
| 1 | hilarus facit pluralem hilari, hilaris pluralem hilares. |
| 2 | hospes et qui recipit et qui recipitur. |
| 3 | horrendum dicimus et despicabile aliquid et admirandum. |
| 4 | Virgilius: oculos horrenda in uirgine fixos. |
| 5 | herbidum locum dicimus in quo herba est, etiamsi aridus esse consueuerit; herbosum qui herbam facile generat, etiamsi ad tempus aridus sit. |
| 6 | haurio et haustus per aspirationem scribendum. |
| 7 | harena per adspirationem quia ab haerendo uel ab hauriendo aquam dicta est. |
| 8 | hebescit quia naturae usu tepescit; hebetescit qui amittit aciem. |
| 9 | hi pronomen plurale per unum i scribendum; his similiter per unum i. |
| 10 | holocaustoma numero singulari, holocaustomata plurali. |
| 11 | hamo, hamas, et nomen hamus cum adspiratione scribenda; sic et inhamo et perfectum inhamaui. |
| 12 | herbescit ager cum herbam generat, sicut adolescit et pubescit cum spicae proximant. |
| 13 | humilis et contrarius superbo dicitur, quod est uirtutis animi, et contrarius sublimi, quod est condicionis. |
| 14 | sed et locus humilior, qui inferius iacet, solet appellari. |
| 15 | humiliatus etiam in pressuris afflictus appellatur. |