Beda Venerabilis, De orthographia, {f}
| 1 | fimbria genere feminino, et fimbrium dicitur neutro. |
| 2 | fides fidei, de credulitate; fides fidis, de chorda. |
| 3 | utraque es longa. |
| 4 | flemina sunt, ubi abundant crura sanguine; plemina, cum in manibus uel in pedibus callosis sulci sunt. |
| 5 | fastus, de superbia, facit fastuum genetiuo plurali; fastus, de libris, facit fastorum. |
| 6 | fungi agere est; defungi peragere. |
| 7 | fremor est murmur hominum; fremitus ferarum. |
| 8 | flauum dicimus rubeum, sicut flaua Ceres; furuum nigrum. |
| 9 | fuluum nigro rubeum, sicut fuluum leonem dicimus; fuluam aquilam et fuluum aurum et fulua pugnas de nube tuentem, quae haberet igneum aliquid de caelesti et sordidum de lugubri. |
| 10 | fuluum certe aurum, cui ad decorem splendoris sui nigelli aliquid additur. |
| 11 | forum neutro genere dicimus locum rebus agendis destinatum, uel cum commercium significamus; foros masculine tabulata nauium, ubi remiges sedent, et semper pluraliter. |
| 12 | fornax genere feminino dici debet, quia per deminutionem facit fornacula, non fornaculus. |
| 13 | falanx militum dicitur; falanga fustis cui quid deligatur. |
| 14 | fedus, quod est deformis, per e solam scribendum; foedus, quod est pactum, per oe diphthongon. |
| 15 | formosus sine n, sicut speciosus. |
| 16 | fructum cum dicis siue scribis, c secundae syllabae iungis; factum et fictum similiter, ceteraque huiusmodi. |
| 17 | falso et nomen et uerbum et aduerbium est. |
| 18 | nomen ablatiui casus, ab hoc falso; uerbum primae coniugationis, falso falsas; aduerbium, ut falso loqueris. |
| 19 | flagitia quae in deum peccamus; facinora quae in hominem. |
| 20 | flagro amore et ardeo amore ex uno Graeco uenit καίομαι. |
| 21 | fidens sum animi et animo: fidus amicus erit, fidelem famulum dicito. |
| 22 | item fidelis fit ut domino seruus, fidus natura; ita alter tempore cognoscitur, alter semper inuenitur. |
| 23 | fimus et fumus pluralem numerum non habent; fames similiter, faenum, et fel. |
| 24 | furfures et freni masculina semper pluralia, sed et frena et frenum inuenimus. |
| 25 | far, frumentum, et cetera frugum nomina semper singularia, quamuis frumenta et hordea legamus. |
| 26 | fauces singularem non habent, quamuis et faux inueniamus. |
| 27 | fidus fidissimus comparatiuum non habet, sed pro eo dicendum magis fidus itemque e contrario minus fidus. |
| 28 | facilis facillimus, non facilissimus, sic et difficillimus; et in aduerbiis facile facillime, difficile difficilius difficillime. |
| 29 | nec dicimus faciliter aut difficiliter, tametsi ueteres dixerunt. |
| 30 | fulgeo et fulcio eundem habent perfectum, fulsi. |
| 31 | frico fricas fricui, frigo frigis frixi. |
| 32 | facinus et facinora non solum peccata, sed aliquando etiam bona opera designant. |
| 33 | nomen a faciendo figuratum. |
| 34 | fratres dicuntur non solum mares ex isdem parentibus nati, sed etiam masculus et femina siue plures utriusque sexus eodem patre uel matre eadem generati fratres promiscue uocantur. |