Beda Venerabilis, De orthographia, {d}
| 1 | dilibuit unguento, non delibuit. |
| 2 | disertus orator est; desertus derelictus. |
| 3 | delator qui defert ad accusandum; dilator qui differt ad proferendum. |
| 4 | deluit purgat; diluit temperat. |
| 5 | deduco de amico producendo; diduco autem est distraho. |
| 6 | dimidiatum calicem bibi, non dimidium dicere debemus; non enim ipsum uas bibis sed quod intra uas est. |
| 7 | donamus et illud quod damus et illum cui damus. |
| 8 | delictum peccatum aliquod dicimus; delectum militiae aut alicuius examinis electionem appellabimus. |
| 9 | nam et diligi affectionis est, deligi iudicii. |
| 10 | daemon per diphthongon notandus; Deus per e solam. |
| 11 | damnatus et addictus et absolutus: Virgilius, quem damnet labor id est, uirtus sua absoluat aut uictorem faciat. |
| 12 | dolium per i scribendum, non doleum per e. |
| 13 | dilectio et diligo per i et quae declinantur siue deriuantur ex his; delectatio et delector et quae declinantur ex eis per e scribenda. |
| 14 | domuncula conclauium, domus domicilium, nidum auis. |
| 15 | descendo montes dicere potes, id est, per montes uel in montes; descendo scalas aut piscinam, id est per scalas et per piscinam. |
| 16 | degredior monte dicimus recte et significamus de monte. |
| 17 | discrucior et crucior animi et animo et animum. |
| 18 | decus honoris, decor formae est. |
| 19 | deliciae et diuitiae non habent numerum singularem. |
| 20 | denarius Latine masculini generis est; denarion Graece neutri. |
| 21 | dialogos Graece; disputatio Latine. |
| 22 | drama Graece neutri generis; Latine fabula. |
| 23 | defunctus cum scripto diuiditur, c sequenti syllabae iugenda. |
| 24 | didymus, id est geminus, prima syllaba per i, secunda per y scribitur. |
| 25 | deliramentum, non deleramentum, quia a uerbo liro, id est sulco, originem trahit; et sicut boues, cum a recto sulcandi actu declinant, delirare dicuntur, sic et homines qui de bonis ad mala corda diuertunt. |
| 26 | diluculum, non deluculum, quia modicam diei lucem ostendit. |
| 27 | desiderium est rerum absentium et nondum adeptarum, concupiscentia utrorumque; concupiscuntur enim quae habentur et quae non habentur. |
| 28 | nam concupiscendo fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem absentia concupiscit. |
| 29 | dito et diuito idem et locupleto, Graece πλουτίζω. |
| 30 | decurio decuraui et decumo decumaui unum est, Graece δεκατῶ. |
| 31 | dimittere est derelinquere; demittere deorsum mittere, uelut, quis demisit lapidem angularem eius? dominor tui et dominor tibi. |
| 32 | dogmata Graece; Latine decreta. |
| 33 | dogmatizo, decerno, siue censeo. |
| 34 | dum coniunctio aliquando indicatiuum uerbum trahit: Gregorius, ne scientia, dum nouit et non diligit, inflet, ut, dum intuetur quod illa aliquando non habuit, temperet dolorem, quod amisit. |
| 35 | doleo uicem tui et tuam et doleo tibi: Gregorius papa de Benedicto patre, cum persecutorem suum amaret, magis illi quam sibi doluit. |
| 36 | dum coniunctio aliquando modum coniunctiuum, aliquando trahit indicatiuum, ut dum anxiaretur cor meum, et, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?. |
| 37 | et beatus papa Gregorius, amici ergo beati Iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt. |
| 38 | item aliquotiens dum ut significat, ut poeta: Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas. |
| 39 | desperatus per e scribendum, dispersus per i. |
| 40 | discedo per i, descendo per e. |
| 41 | diastole Graece, Latine interdictum. |
| 42 | est autem nota ad pedem litterae posita, quae male coniuncta separet, ne puer legens erret, ut: liber a, per, uit reos mouit uestigia campos. |
| 43 | domus ablatiuum casum dupliciter effert, et in o uidelicet et in u. |
| 44 | sed a domo genetiuus pluralis fit domorum, a domu domuum. |