Beda Venerabilis, De orthographia, {b}
| 1 | Belzebub, non Belzebul aut Belzebud. |
| 2 | Belial, non Beliar. |
| 3 | byrsa Graece, Latine corium. |
| 4 | bellus bellissimus comparatiuum non habet, sed pro eo dicendum magis bellus et e contrario minus bellus, id est minus pulcher. |
| 5 | bucina est qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor ex hac editus. |
| 6 | bucina pastoralis est et cornu recuruo fit, unde et ceratinia Graece uocatur. |
| 7 | tuba autem de aere uel argento efficitur et sollemnitatibus concrepat. |
| 8 | baptismus baptismi genere masculino, et baptisma baptismatis neutro, et baptismum baptismi aeque neutro. |
| 9 | barbam hominis, barbas pecudum dicimus. |
| 10 | buxus arbor erit, buxum materia ipsa. |
| 11 | balneum ueteres dixerunt siue balineum, nihil enim differt; sed in priuatis. |
| 12 | publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali frequenter balneas. |
| 13 | baluae, id est thyrae, per b incipiant. |
| 14 | baratrum singulariter tantum effertur. |
| 15 | sic autem uocabant gentiles locum apud inferos. |
| 16 | blanditiae et bigae, sicut et trigae et quadrigae, pluraliter tantum. |
| 17 | sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam. |