Beda Venerabilis, De orthographia, {a}
| 1 | ante praepositio multa significat. |
| 2 | nam et tempus significat cum dicitur, ante me non est formatus Deus et post me non erit; et praesentiam, ut ante conspectum gentium reuelauit iustitiam suam, id est coram gentibus; et dignitatem, ut posuit Effraim ante Manassen, et qui post me uenit ante me factus est, id est mihi praelatus. |
| 3 | aula Latine domus regia est, aula Graece atrium dicitur. |
| 4 | unde notandum quod in psalmo ubi legimus, adorate Dominum in aula sancta eius, non palatium aulae nomine sed atrium Graeco uocabulo debet intellegi. |
| 5 | ausculto suasori et ausculto praecepta magistri. |
| 6 | ausculto autem et audio ex uno Graeco sermone uertuntur, quod est ἀκούω. |
| 7 | arra Latine dicitur, arrabon Graece; agon Graece, Latine certamen; arura Graece, Latine aruum; aspaltos Graece, Latine bitumen. |
| 8 | acer acerrimus, non acerissimus; agilis agillimus, non agilissimus. |
| 9 | et in aduerbiis acerrime et agillime. |
| 10 | audeo audes, perfectum facit ausus sum. |
| 11 | adiuuo perfectae formae est; adiuto frequentatiuae. |
| 12 | aceruo, aggero, cumulo ex uno Graeco uerbo, σωρεύω. |
| 13 | aeger animo, aegrotus corpore; utrumque per ae diphthongon scribendum. |
| 14 | aboleo aboleui, arceo arcui. |
| 15 | alibi alio loco, alias alio tempore, significat. |
| 16 | at tamen inuenimus alias nonnumquam pro aliter siue pro alio loco positum. |
| 17 | abstineo me cibo, alienus sum crimine. |
| 18 | anteibat sapientia Salomon cunctis mortalibus, Iulianus ait. |
| 19 | admoneo interfectorem caedis et caedem. |
| 20 | aequalis alterius staturae par est; aequabile quod aequari potest. |
| 21 | appetens cibum et appetens cibi. |
| 22 | Ambrosius: cancer * ut appetens cibi ita prospiciens est periculi. |
| 23 | accuso sacrilegum et insimulo ex uno Graeco uenit, κατηγορῶ. |
| 24 | animaduerto in te et uindico in te, ex uno Graeco, κολάζω. |
| 25 | aes singulari tantum numero gaudet; et quamuis aera dicamus, tamen ceteris casibus non utimur. |
| 26 | autumnus genere masculino et autumnum dicitur neutro, utrumque numero singulari. |
| 27 | aurichalcum et orichalcum dicimus et hoc singulariter tantum. |
| 28 | sic et cetera metallica. |
| 29 | ab et ex praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integrae efferuntur, ut ex oppido, ab illo; si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro, a sacerdote. |
| 30 | hae autem praepositiones ita differunt: cum dicit quis a theatro se uenire, non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro se uenire significat; qui uero ex theatro se uenire dicit, ex ipso theatro significat. |
| 31 | ad et in praefatis praepositionibus pares, sed contraria potestate sunt, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire ad locum foro proximum; ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex. |
| 32 | ancillor, blandior, et adulor unum significant, quod est Graece κολακεύω, et datiuum casum trahunt. |
| 33 | aufero, eximo, adimo, demo, subtraho, subduco ex uno Graeco transferuntur, id est ἀφαιροῦμαι. |
| 34 | abdico uerbum potest accusatiuum nomen siue pronomen cum datiuo trahere. |
| 35 | Ambrosius: qui se abdicant saecularibus inlecebris. |
| 36 | alius nomen datiuum dupliciter effert, et alii et alio. |
| 37 | habes in sacra scriptura, et dico huic: uade et uadit; et alio: ueni et uenit; et rursum, et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii uero unum. |
| 38 | Aegyptum, cum in scriptura diuidere uis, p sequenti syllabae iungis; aspectum c sequenti syllaba; affectum similiter, et afflictum ceteraque huiuscemodi. |
| 39 | assuere et assumentum panni per s, non per d scribendum; similiter assumere per s, appropriat per p scribendum, apponit similiter, accurri per c, amministrat per m, applicat per p, alligat per l, assequor per s, alleuat per l, assidue per s, aggredior per g. |
| 40 | assarius ab antiquis dicebatur; nunc as dicitur, non assis. |
| 41 | sane assis genetiuus est. |
| 42 | alium et dolium per i scribendum, non per e, sicut oleum. |
| 43 | Vergilius, alia serpyllumque, per i dixit. |
| 44 | ambo et duo neutraliter, ambos et duos masculine; nonnulli tamen Graecos secuti dicunt hos duo et hos ambo, quia illi τοὺς δύο et τοὺς ἄμφω dicunt. |
| 45 | Vergilius: uerum ubi ductores acie reuocaueris ambo. |
| 46 | anguis cum sit masculini generis, dixerunt tamen et feminini Ouidius, Varro, et Acinius. |
| 47 | acer facit pluralem acri; acris pluralem acres. |
| 48 | absconditus, non absconsus. |
| 49 | alter de duobus, unus ex pluribus, quamuis legamus unus ex duobus. |
| 50 | audacter Latinum est; sed audaciter melius, quia nomina x littera terminata in aduerbiis iter adsumunt, ut atrox atrociter, ferox ferociter. |
| 51 | accersit qui euocat; arcessit qui accusat. |
| 52 | aceruus moles est; acerbus inmaturus aut asper. |
| 53 | adficimur honore et adficimur iniuria. |
| 54 | apparet qui uidetur; adparet qui obsequitur, non regulae ratione sed discernendi gratia intellectus. |
| 55 | arbor omne lignum dicitur; arbusta non nisi fructifera. |
| 56 | auenae sterile germen; habenae retinacula iumentorum. |
| 57 | hoc de habendi potestate; illud de occupandi auiditate dictum. |
| 58 | accidunt mala; contingunt bona; eueniunt utraque. |
| 59 | aduocatur daturus patrocinium; eucatur praebiturus obsequium; inuocatur praestaturus auxilium. |
| 60 | adportare est aliquid adferre; conportare in unum locum conferre; deportare, deponere; exportare, tollere. |
| 61 | agnoscimus quae a nobis excederant; cognoscimus ignorata et inuisa. |
| 62 | altum et sursum et deorsum significat. |
| 63 | aquatam potionem recte dicimus quae aquam aliunde recipiat; aquosum autem locum qui ex se aquam fundat. |
| 64 | album naturae tantum est; candidum frequenter et studii, nam et corpori et animo aliquotiens adsignatur. |
| 65 | albos ergo capillos, carnem candidam recte dicimus. |
| 66 | aluus uirorum recte dicitur; uterus mulierum; uenter in utroque sexu. |
| 67 | acceptor et accipiter: Virgilius enim accipiter dicit, Lucillus autem acceptoris et ungues. |
| 68 | apud per d scribendum; caput per t, quia facit capitis. |
| 69 | armarium locus ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur; armamentarium ubi tantum tela armorum. |
| 70 | accedit per e ab ambulando; accidit per i ab euentu. |