Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XVII. de metro falleucio
| 1 | uerum quia de metro heroico quae uidebantur tractauimus, libet et aliorum genera metrorum, ea dumtaxat quae magis usui haberi reperimus, parumper commemorare. |
| 2 | est igitur metrum dactylicum falleucium pentametrum, quod constat ex spondeo et dactylo et tribus trocheis. |
| 3 | huius exemplum: cantemus domino deoque nostro, cui gloria cum honore pollens. |
| 4 | sese magnificis decorat actis, dum currus celeres Aegyptiorum iunctis equitibus grauique turba rubri marmoris enecat fluentis. |
| 5 | adiutor ualidus meae salutis plebem de medio tulit profundo. |
| 6 | custos et genitor salusque uera! hic est, hic dominus meus et altor. |
| 7 | ipsum conspicua sacrabo laude, qui est progenitor mei parentis. |
| 8 | ipsum uocibus arduis fatebor, qui bellum tulit obruitque fortes, dignus nomine quo deus uocatur. |