monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > 100 > 103 > 101 > 105 > 108 > 109 > 104 > 102 > 106 > 24 > 32 > 76 > 22 > 10 > 16 > 21 > 14 > 19 > 71 > 12 > 13 > 17 > 65 > 73 > 77 > 11 > 29 > 23 > 10 > 35 > 2 > 80 > 97 > 33 > 48 > 24 > 12 > 96 > 13
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, XII. De allegoria. <<<    

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, XIII. De homoeosi.

1 Homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius quae magis nota est demonstratio; huius species sunt tres, eicon, parabole, paradeigma.
2 De eicon. Eicon est personarum inter se, vel eorum quae personis accidunt, comparatio, ut, Ioan. I: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a patre; et, Luc. XX: Neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis erunt.
3 De parabole. Parabole est rerum genere dissimilium comparatio, ut, Matth. XIII: Simile est regnum coelorum grano sinapis; et, Ioan. III: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
4 De paradeigmate. Paradeigma est praepositio, sive enarratio exempli exhortantis aut deterrentis. Exhortantis, ut, Iac. V: Elias homo erat similis nobis, passibilis, et orationem oravit ut non plueret super terram, et non pluit annis tribus, et mensibus sex; et, Matth. VI: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater vester coelestis pascit illa. Deterrentis, ut, Matth. XXIV: Illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth.
5 Et sic habentur tredecim generales tropi sacrae Scripturae.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.54 bnf7558.95 med6824.242

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik