monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10 > 18 > 31 > 15 > 15 > 8 > 11 > 10 > 1 > CAPUT XVII. > 21 > 9 > 19 > 1 > 5 > 13 > 7 > 30 > CAPUT VI. > 33 > 23 > 2 > 4 > 3 > 15 > 10 > 11 > 8 > 12 > 6 > 22 > 8 > 28 > 11 > 7 > CAPUT PRIMUM. > 27 > CAPUT XII. > 5 > 2 > 4 > 25 > 3 > 10 > 7 > 29 > 2 > 23 > 17 > 32 > 16 > 21 > 5 > 73 > 4 > CAPUT VIII. > 3 > 5
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, IV. De metonymia. <<<     >>> VI. De epitheto.

Beda Venerabilis, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, V. De antonomasia

1 Αντονομασία est significatio vice nominis posita: ex accidentibus, videlicet, propriam significat personam; quae tribus fit modis: ab animo, a corpore, extrinsecus. Ab animo, ut, Isai. XI: Nunquid non tu percussisti superbum? A corpore, ut, I Reg. XVII: Vir spurius altitudinis sex cubitorum et palmo. Ab elatione enim animi diabolus hic intelligitur superbus. A quantitate corporis, Goliath gigas significatur. Extrinsecus quae sumuntur in plures species dividuntur. Descendunt enim a genere, ut: Nunquid omnibus vobis dabit filius Isai agrum? A loco, ut: Auctorem seditionis sectae Nazaraeorum. Ab actu, Matth. XXVI: Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens. Ab eventu, ut, Ioan. XIX: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Per hunc tropum aliquoties et Dominus ipse demonstratur: a genere, ut, Matth. XXI: Osanna filio David; a loco, ut: Qui sedes super cherubin apparet; ab actu, quemadmodum habetur Iob VII: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum!
Beda Venerabilis HOME

bmo296.50 bnf7558.87 med6824.233

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik