Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, P
| 1 | Pamphylia provincia est Asiae. |
| 2 | Paphus, civitas maritima in Cypro insula, Veneris quondam sacris, carminibusque poetarum famosa, quae frequenti terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quod olim fuerit ostendit. |
| 3 | Parthi, inter flumen Indum, quod est ab Oriente, et inter flumen Tigrim, quod est ab occasu, siti sunt, ut supra dictum est. |
| 4 | Patara, civitas Lyciae provinciae in Asia. |
| 5 | Perge, civitas Pamphyliae provinciae. |
| 6 | Philippi, civitas in prima parte Macedoniae. |
| 7 | Pisidia, provincia Asiae. |
| 8 | Pontus, regio multarum gentium iuxta mare Ponticum, quod Asiam et Europam disterminat, et propter plurimam ostiorum Danubii infusionem dulcius caeteris esse cognoscitur. |
| 9 | Ptolemais, civitas Iudaeae maritima prope montem Carmelum, quae quondam Acho dicta est. Est altera Ptolemais in Pentapoli provincia Africae, cuius supra memini. |
| 10 | Puteoli civitas, colonia Campaniae, eadem dicta Dicaearchea. |