Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, M
| 1 | Macedonia, provincia Graecorum nobilissima, et virtute Alexandri Magni nobilior facta. |
| 2 | Madian, civitas iuxta Armonem et Areopolim, cuius ruinae tantummodo demonstrantur, ubi Moyses apud Ietro socerum suum exsulabat. |
| 3 | Medi, a Madai filio Iaphet appellati. Sunt autem inter flumen Indum et flumen Tigrim regiones istae a monte Caucaso, usque ad mare Rubrum pertingentes, Aracusia, Parthia, Assyria, Persida, et Media, quas Scriptura sacra universas saepe Mediae nomine vocat. |
| 4 | Mesopotamia, regio inter flumina Tigrim et Euphraten, quae et ipso vocabulo Graece in medio fluminum esse posita monstratur. Huic ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon. |
| 5 | Miletus, civitas in Asia maritima, decem stadiis ab ostio Maeandri amnis secreta, ubi Paulus Ephesiorum maiores alloquitur. Est et insula ignobilis nominis eiusdem, in mari Aegeo vel Ionio. |
| 6 | Mysia, provincia Asiae, nunc Aeolis dicta. Est et altera eiusdem nominis iuxta flumen Danubium. Suntque auctores transisse ex Europa Mosas, et Brygas, et Thynos, a quibus appellantur in Asia Mysi, Phryges et Bithyni. |
| 7 | Mitylene, insula contra Asiam, quae a proximo continente abest septem millia quingentos passus. |