monumenta.ch > Ausonius > amita.
Ausonius, Parentalia, XXV. Aemilia Dryadia, matertera. <<<     >>> XXVII. Iulia Veneria, amita.

Ausonius, Parentalia, XXVI. Iulia Cataphronia, XXVI. Iulia Cataphronia, amita.

1 Quin et funereis amitam impartire querelis
Musa Cataphroniam.
2 Innuba devotae quae virginitatis amorem,
Parcaque anus coluit.
3 Et mihi quod potuit, quamvis de paupere summa,
Mater uti, attibuit.
4 Ergo commemorata, Ave: moestumque vocata,
Pro genitrice, Vale.
Ausonius HOME

uldVLF111.43