monumenta.ch > Ausonius > <AUSONIUS THEONI> > 10 > XXII. De Thrasybulo Lacedaemonio. > amita. > 32 > AUSONIUS PAULINO SUO sal. PL. D. > Praefatio. > XLIII. De eodem Rufo. > 33 > XCVIII. In Grammaticum. > L. Ad Daedalum de bucula Myronis. > 41 > consocer.
Ausonius, Parentalia, XXI. Attusia Lucana Talisia. Erminiscius Regulus, affinis. <<<     >>> XXIII. Paulinus et Dryadia, filii Paulini, et Megentirae sororis filiae.

Ausonius, Parentalia, XXII. Severus Censor Iulianus, XXII. Severus Censor Iulianus, consocer.

1 Desinite, o veteres, Calpurnia nomina, Frugi,
Ut proprium hoc vestrae gentis habere decus.
2 Nec solus semper Censor Cato, nec sibi solus
Iustus Aristides his placeant titulis.
3 Nam sapiens quicumque fuit, verumque fidemque
Qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.
4 Tu gravis et comis, cum iustitiaque remissus,
Austeris doctus iungere temperiem.
5 Tu non adscito tibi me, nec sanguine iuncto,
Optasti nostras consociare domos.
6 Nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum
Effigies nostri praebuit ingenii.
7 Aut iam fortunae sic se vertigo rotabat,
Ut pondus fatis tam bona vota darent.
8 Si quid apud Manes sentis, fovet hoc tibi mentem;
Quod fieri optaras, id voluisse Deum.
Ausonius HOME

uldVLF111.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik