| 1 | Notitia exilis nobis, Attusia, tecum, Cumque tuo plane coniuge nulla fuit. |
| 2 | Verum tu nostrae soror es germana Sabinae. |
| 3 | Affinis quoque tu, Regule, nomen habes. |
| 4 | Sortitos igitur tam chara vocabula nobis, Stringamus moesti carminis obsequio. |
| 5 | Quamvis Santonica procul in tellure iacentes Pervenit ad Manes exsequialis honos. |