| 1 | Tuque Pudentillam verbis affare supremis, Quae famae curam, quae probitatis habes. |
| 2 | Nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora, Coniugium Sancti iugiter haec habuit. |
| 3 | Inviolata tuens castae praeconia vitae, Rexit opes proprias, otia agente viro. |
| 4 | Non ideo exprobrans, aut fronte obducta, marito, Quod gereret totam femina sola domum. |
| 5 | Heu! nimium iuvenis, sed laeta superstite nato, Atque viro, patiens fata suprema obiit. |
| 6 | Unanimis nostrae et quondam germana Sabinae, Et mihi inoffenso nomine dicta soror. |
| 7 | Nunc etiam Manes placidos pia cura retractat: Atque Pudentillam fantis honore colit. |