| 1 | Tu quoque maturos, puer immature, dolores Irrumpis moesti luctus acerbus avi, Pastor, chare nepos, spes cuius certa fuit res, Hesperii patris tertia progenies. |
| 2 | Nomine, quod casus dederat: quia fistula primum Pastorale melos concinuit genito. |
| 3 | Sero intellectum vitae brevis argumentum: Spiritus afflatis quod fugit e calamis. |
| 4 | Occidis emissae percussus pondere testae: Abiecit tecto quam manus artificis. |
| 5 | Non fuit artificis manus haec; manus illa cruenti Certa fuit fati, suppositura reum. |
| 6 | Ileu! quae vota mihi! quae rumpis gaudia, Pastor! Illa meum petiit tegula missa caput. |
| 7 | Dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae: Et quererere meas moestus ad exsequias. |