| 1 | Hactenus ut charos, ita iusto funere fletos Functa piis cecinit naenia nostra modis. |
| 2 | Nunc dolor, atque cruces, nec contrectabile fulmen, Coniugis ereptae mors memoranda mihi. |
| 3 | Nobilis a proavis, et origine clara senatus, Moribus usque bonis clara Sabina magis. |
| 4 | Te iuvenis primus luxi deceptus in annis, Perque novem caelebs te fleo olympiadas. |
| 5 | Nec licet obductum senio sopire dolorem. |
| 6 | Semper crudescit nam mihi poena recens. |
| 7 | Admittunt alii solatia temporis aegri. |
| 8 | Haec graviora facit vulnera longa dies. |
| 9 | Torqueo deceptos ego vita caelibe canos: Quoque magis solus, hoc mage moestus ago. |
| 10 | Vulnus alit, quod muta domus silet, et thorus alget: Quod mala non cuiquam, non bona participo. |
| 11 | Moereo, si coniux alii bona: moereo contra, Si mala: ad exemplum tu mihi semper ades. |
| 12 | Tu mihi crux ab utraque venis: sive est mala, quod tu Dissimilis fueris: seu bona, quod similis. |
| 13 | Non ego opes cassas, et inania gaudia plango: Sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro. |
| 14 | Laeta, pudica, gravis, genus inclyta et inclyta forma, Et dolor, atque decus coniugis Ausonii. |
| 15 | Quae modo septenos quater impletura Decembres, Liquisti natos, pignora nostra, duos. |
| 16 | Illa favore Dei, sicut tua vota fuerunt, Florent, optatis accumulata bonis. |
| 17 | Et precor ut vigeant: tandemque superstite utroque Nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo. |