| 1 | Tuque gradu generis matertera, sed vice matris, Affectu nati commemoranda pio, Aemilia in cunis Hilari cognomen adepta, Quod laeta, et pueri comis ad effigiem, Reddebas verum non dissimulanter ephebum, More virum medicis artibus experiens. |
| 2 | Feminei sexus odium tibi semper: et inde Crevit devotae virginitatis amor; Quae tibi septenos novies est culta per annos. |
| 3 | Quique aevi finis, ipse pudicitiae. |
| 4 | Haec, quia uti mater monitis et amore fovebas, Supremis reddo filius exsequiis. |