monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2 > avia.
Ausonius, Parentalia, IV. Caecilius Argicius Arborius, avus. <<<     >>> VI. Aemilia Hilaria, matertera, virgo devota.

Ausonius, Parentalia, V. Aemilia Corinthia Maura, V. Aemilia Corinthia Maura, avia.

1 Aemiliam nunc fare aviam, pia cura nepotis:
Coniux praedicto quae fuit Arborio.
2 Nomen huic ioculare datum: cute fusca quod olim,
Aequales inter Maura vocata fuit.
3 Sed non atra animo qui clarior esset olore,
Et non calcata qui nive candidior.
4 Haec non deliciis ignoscere prompta pudendis,
Ad perpendiculum seque suosque habuit.
5 Haec me praereptum cunis, et ab ubere matris,
Blanda sub austeris imbuit imperiis.
6 Tranquillos aviae cineres praestate quieti
Aeternum Manes, si pia verba loquor.
Ausonius HOME

uldVLF111.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik