| 1 | Officiosa pium ne desere, pagina, munus. |
| 2 | Maternum post hos commemoremus avum Arborium, Aeduico ductum de stemmate nomen, Complexum multas nobilitate domus: Qua Lugdunensis provincia, quaque potentes Aedues, Alpino quaque Vienna iugo. |
| 3 | Invida sed nimium generique opibusque superbis Aerumna incubuit. |
| 4 | Namque avus et genitor Proscripti, regnum cum Victorinus haberet Victor: et in Tetricos recidit imperium. |
| 5 | Tum profugum in terris, per quas erumpit Aturrus, Tarbellique furor perstrepit Oceani; Grassantis dudum fortunae tela paventem Pauperis Aemiliae conditio implicuit. |
| 6 | Mox tenuis multo quaesita pecunia nisu, Solamen fesso, non et opes tribuit. |
| 7 | Tu coeli numeros, et conscia sidera fati Callebas, studium dissimulanter agens. |
| 8 | Non ignota tibi nostrae quoque formula vitae: Signatis quam tu condideras tabulis; Prodita non umquam. |
| 9 | Sed matris cura retexit Sedula, quam timidi cura tegebat avi. |
| 10 | Tu novies denos vitam cum duxeris annos, Expertus Fortis tela cavenda Deae, Amissum flesti post trina decennia natum, Saucius, atque uno lumine cassus eras. |
| 11 | Dicebas sed te solatia longa fovere; Quod mea praecipuus fata maneret honos. |
| 12 | Et modo conciliis animarum mixte piorum Fata tui certe nota nepotis habes. |
| 13 | Sentis quod quaestor, quod te praefectus, et idem Consul, honorifico munere commemoro. |