| 1 | Culta mihi est pietas, patre primum, et matre vocatis. |
| 2 | Dicere sed rea fit, tertius Arborius. |
| 3 | Quem primum memorare nefas mihi, patre secundo. |
| 4 | Rursum non primum ponere, pene nefas. |
| 5 | Temperies adhibenda . . . . . . . . . . . . . Ante alios. |
| 6 | Quamquam patre secundus erit. |
| 7 | Tu frater genitricis, et unanimis genitoris: Et mihi qui fueris, quod pater, et genitrix. |
| 8 | Qui me lactantem, puerum, iuvenemque, virumque Artibus ornasti, quas didicisse iuvat. |
| 9 | Te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae: Te Narbonensis Gallia praeposuit, Ornasti cuius Latio sermone tribunal: Et fora Hiberorum, quaeque Novempopulis. |
| 10 | Hinc tenus Europam, fama crescente, perito Constantinopolis rhetore te viguit. |
| 11 | Tu per mille modos, per mille oracula fandi Doctus, facundus, tum celer, atque memor. |
| 12 | Tu, postquam primis placui tibi traditus annis, Dixisti, nato me, satis esse tibi. |
| 13 | Me tibi, me patribus, clarum decus esse professus, Dictasti fatis verba notanda meis. |
| 14 | Ergo vale, Elysiam sortitus avuncule sedem. |
| 15 | Haec tibi de Musis carmina libo tuis. |