monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 2 > avia. > 4 > 3 > VII. De matre Augusti. > INVENTIO AD PAULUM > 10 > LI. Eadem de se. > 6 > pater.
Ausonius, Parentalia, Praefatio versibus annotata. <<<     >>> II. Aemilia Aeonia, mater.

Ausonius, Parentalia, I. Iunius Ausonius, I. Iunius Ausonius, pater.

1 Primus in his pater Ausonius.
2 Quem ponere primum,
Etsi cunctetur filius, ordo iubet.
3 Cura dei, placidae functus quod honore senectae,
Undecies binas vixit olympiadas.
4 Omnia quae voluit, qui prospera vidit: et idem
Optavit quidquid, contigit, ut voluit.
5 Non quia fatorum nimia indulgentia: sed quod
Tam moderata illi vota fuere viro.
6 Quem sua contendit septem sapientibus aetas:
Quorum doctrinam moribus excoluit:
Viveret ut potius, quam diceret arte sophorum,
Quamquam et facundo non rudis ingenio.
7 Praeditus et vitas hominum ratione medendi
Porrigere, et fatis amplificare moras.
8 Inde et perfunctae manet haec reverentia vitae,
Aetas nostra illi quod dedit hunc titulum:
Ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat:
Sic nullum, qui se nunc imitetur, habet.
Ausonius HOME

uldVLF111.36