monumenta.ch > Ausonius > AD GALLAM.
Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , IN DELTAM LASCIVIENTEM CVLTV. <<<     >>>

Ausonius, Opuscula, APPENDIX., AD GALLAM.

1 XXXII. Vado, sed sine me, quia te sine, nec nisi tecum
totus ero, pars cum sim altera, Galla, tui.
2 vado tamen, sed dimidius, vado minor ipso
dimidio nec me iam locus unus habet.
3 nam tecum fere totus ero; quocumque recedam,
pars veniet mecum quantulacumque mei.
4 separor unus ego, sed partem sumo minorem
ipse mei, tecum pars mea maior abit.
5 si redeam, tibi totus ero: pars nulla vacabit.
6 quae mox non redeat in tua iura.
7 vale.
Ausonius HOME