monumenta.ch > Ausonius > IMMINVTIO. > XXVI. ITEM. > XXIII. EX GRAECO. > PROLOGVS. > PERIANDER CORINTHIVS. > DE EODEM EXEMPLVM. > XVI. AVSONIVS PROBO PRAEFECTO PRAETORIO SAL. > CARMEN A STEPHANO CHARPINO EDITVM. > 2. > XVIIII. AVSONIVS PONTIO PAVLINO CVM ILLE MISISSET POEMATIVM > X. IN ECHO PICTAM. > XXXVIIII. QVODDAM QVASI AENIGMA DE TRIBVS INCESTIS. > LIIII. > > HOMILIA CXXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. > LXV. IN MARCVM. > XVI. >
Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , ALIVD IN EANDEM. <<<     >>> DE FRATRIBVS THEBANIS.

Ausonius, Opuscula, APPENDIX.,

1 DE PENELOPE.
XXIII. Intemerata procis et tot servata per annos
oscula, vix ipsi cognita Telemacho.
2 hinc mea virginitas facibus tibi lusit adultis:
arsit et in vidua principe verus amor.
3 saepe ego mentitis tremui nova femina somnis
lapsaque non merito sunt mihi verba sono.
4 et tamen ignotos sensi experrecta dolores
strataque tentavi sicca pavente manu,
nam tibi anhelanti supremaque bella moventi
paruit indulgens et sine voce dolor,
dente nihil violare fero, nihil unguibus ausae:
foedera nam tacita pace peregit amor.
5 denique non aviam tremulo clamore vocavi
nec prior obsequio serva cucurrit anus.
6 ipsa verecundo tetigi pallore puellas
impositum teneri fassa pudoris opus.
Ausonius HOME