monumenta.ch > Ausonius > IN FAVSTVLVM STATVRAE BREVIS ANICI PROBINI.
Ausonius, Opuscula, APPENDIX., , IN FVRIPPVM. <<<     >>>

Ausonius, Opuscula, APPENDIX., IN FAVSTVLVM STATVRAE BREVIS ANICI PROBINI.

1 XX. Faustulus insidens formicae ut magno elephanto
decidit et terrae terga supina dedit.
2 moxque idem ad mortem est mulcatus calcibus eius,
perditus ut posset vix retinere animam.
3 vix tamen est fatus: 'quid rides, improbe livor.
4 quod cecidi? cecidit non aliter Phaethon'.
Ausonius HOME